DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Sagacissimos nectareosque a vestra precipua regali in triumphis potentia directos
suos suscepimus liquidos affatos. Quos cum nimis solito reserantes amore, ea,
que iugiter prestolabamur, agnosci prius conceperimus, scilicet de inclita sospitate
atque prosperitate vestra simulque spiritalis filiae nostrae, domne reginae, tam de
precellentissima vestra regale prole quam de cuncta eius fidelissima familiaritate.
Sicut enim a vestra regali clementia fertur, quia magnum habet desiderium, ut frequenter
per nostros apostolicos apices aut per missum, qualiter erga nos esse decernitur,
intimaremur, ita potius crebris nos adsiduae sistimus desideriis, inhianter audire
tam per vestram regalem exarationem quam per precipuum vestrum missum de vestra
in triumphis victoria atque prosperitate, immo prefate domne reginae simulque vestris
nobilis subolis pariterque cunctis fidelissimis vestris subiectis sinceritate atque incolomitate.
Nempe quidem credere dignemini, quia nullo modo nostra apostolica
sinunt suffragia in confessione beati Petri clavigeri regni celorum divinam pro vobis
exorari clementiam; quia prorsus cerciores sumus, quod non desinit vestra prerectissima
regalis benivolentia pro exaltatione matres suae, sanctae Romane ecclesiae, quae
est caput omnium ecclesiarum, et nostra apostolica paterna prosperitate penitus annisu
tractari, sicut olim sanctae recordacionis genitoris sui, domni Pippini, almi regis,
normam suscepit: quia, sicut cepit, fine tenus immutilate perfecit; cuius adepti doctrina
celsiorem per suffragiis apostolorum et nostris assiduis intervencionibus vestra in
omnibus existit regalis potentia.
Porro in ipsis regales apicibus vestris referebatur, quod Offa gentis Anglorum
rex vestrae direxisset regali excellentiae significandum indiculum, ut aliqui emuli
vestri ac sui ad nostra apostolica vestigia indicarent, quod idem Offa rex vobis suggereret,
ut per suam videlicet adhortationem atque suasionem nos a sede sancta dignitatis
nostrae, quod absit, eicere deberemini et alium ibidem de gente vestra institueremini
rectorem; quod valde nefandissimum ac contrarium in oculis vestris apparuit
scriptum; et hoc omnino falsum esse a vestra excellentia pro certissimae dinoscitur,
quia nec ipse Offa hanc hortationem minime vobis fecit et nullatenus in corde aliter
ascendit, nisi ut paternitas nostra per Dei misericordiam eius temporibus sanctam
Dei ecclesiam regere et gubernare valeat, ad profectum videlicet omnium
christianorum.
|
|