eum quasi de carne sua comedens, cum ita non fuisset, et
eum cogitaret de rethibus suis que incisa erant, miratus fuit
et ait: Nonne est hec regio magorum aut demonum? Et abiit
in viam suam cum timore. Coruus vero testudo, ceruus et
mus ad suum locum cum pace et securitate reuersi sunt.
Inquit rex suo philosopho: Perspiciendum est in huiusmodi
fabulis quomodo peruenit consilium parvorum
animalium et vilium auium iuuare se inuicem, maxime homines
qui se constituerunt in hac consuetudine; perueniret
eis fruetus operationum suarum et suorum processuum, rectitudo
in conseruando opus misericordie et odiendo
iniquitatem.
|
|