modi intelligendi non correspondent alicui
proprietati rei revera, tunc significatum
speciale est altera pars principii et
materialis solum, et nichil operatur ad
constructionem quantum est de se, ita
quod sit aliquo modo causa efficiens. Est
ergo determinatio questionis In hoc, quod
significatum speciale dictionis est principium
materiale orationis. Sed adhuc hoc
in parte, quia significatum cum voce totum
est principium materiale constructionis.
Sed numquam est eius principium efficiens
et formale nisi occasionaliter, ut
dictum est et visum est.
<RESPONSIO AD ARGUMENTA>
Argumenta pro parte ista concedenda
<non> sunt, quoniam male concludunt.
<Ad 1-2-1> Primum enim concludit
quod si significatum speciale esset [esset]
causa efficiens completa ipsius constructionis,
tunc contingeret variare effectum,
causa variata. Sed hoc non convenit, quia
eadem constructio est hic equus Sortis et
hic asinus Sortis . Et hoc conceditur, quod
significatum speciale dictionis non sit efficiens
causa constructionis, tamen non impedit
quin possit esse occasionaliter.
<Ad 1-2-2 > Secundum autem argumentum
concludit quod si significatum speciale
esset causa constructionis efficiens,
quecumque idem significant, eodem
modo construerentur. Et hoc est inconveniens.
Sed adhuc tenet quod possit esse
causa occasionalis et remota, et revera talis
causa non est proprie causa quia de se
et immediate non relinquit effectum.
|
|