Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 284


et secretum, nec debes credere consilio malignorum et
sceleratorum talium. Nam ipsi inimicantur tibi, donec interficias
tuos viros sapientes qui tibi sunt coadiutores in gubernatione
tui imperii, et vxorem tuam que cara est in oculis
tuis, et filium tuum qui est tua vita, et equum tuum qui est
salus et equitatura tua, et gladium cum quo pugnas contra
inimicos tuos, et cum eo sustines regnum tuum. Et quando
omnes istos interfeceris, perdes delectationem oculorum tuorum
et gloriam tui imperij, et superabunt te, et capient de
te vltionem et de tuo imperio te expellent, vt ipsi ad primam
gloriam restituantur. Porro ecce Kynaron sapiens qui adhuc
viuit; consulo tibi, vade ad eum et pande sibi tuum
secretum et secum tuum age consilium. Ipse enim nouit
omnia huiusmodi preterita et futura et sapientior est his
omnibus, et est iustus et sanctus, nec ipsum habemus in
suo consilio suspectum. Interroga igitur eum de omnibus his
que vidisti in somn[i]o, et si tibi dixerit quid isti dixerunt,
facies postea sicut tibi imponunt. Sin autem, scias te esse
magnum regem in tuo regno; fac in ipsis tuam voluntatem.
Cumque rex hoc audiisset ab ea, placuit ei cum gaudio,
et equitans statim ad Kynaron sapientem tristis et dolens in
corde suo. Et ait ad eum Kynaron: Quid est quod dominum
regem ad me adduxit hodie? Domine rex, quare tristaris nec
video in tuo capite dyadema imperii? Dixit rex: Dum dormirem
in lecto meo nocte quadam, audiui in somn[i]o voces
octo, et excitatus et iterum ad somn[i]um rediens, vidi
octo somnia, quibus a me narratis sapientibus talis ciuitatis,
fratribus tuis, mihi malum pronunciauerunt super ipsis; propter
quod timeo ne forte mihi malum aliquid superueniat, vt
peream in bello aut expellar de meo regno. Et ait ad eum
Kynaron: Nequaquam, domine rex, huiusmodi tribulationes
timeas, omnia enim in bonum [tibi] conuertentur et tue
glorie argumentum, et cito tibi perficientur hec in prosperitatem.

Torna all'inizio