Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani (commentum)

Pag 93


734. Crimine purgato, nam civitas Mediolani multa est passa propter peccata, quibus purgatis ex
afflictione a Deo ei illata, purgata dicitur, cum cessavit peccatorum afflictio.
736. Quam dubio, ostenso quod potentes sunt deiecti et impotentes qui erant proscripti reducti et
elevati, actor hic in fine operis quasi invehit contra fortunam que ludit in humanis rebus nunc
alta humilians, nunc infirma relevans, et laudat virtutem multipliciter, que firma manet et suos
possessors facit non timere fortunam, et explicatur hoc de sancto Iohane Baptiste, qui fuit
virtuosus valde cuius etiam laus hic in fine jambicis canitur versibus.
744. Huic, tangit V (=quinque) quibus virtus redditur conmendabilis.

Torna all'inizio