Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 185


56. At vero Gregorius dum aput Beneventum annis septem ducatum gessisset,
vita exemptus est. Post cuius obitum Godescalcus dux effectus, annis tribus Beneventanis
praefuit; cui in coniugio uxor sociata nomine Anna fuit. Rex igitur Liutprand
talia de Spoletio sive Benevento audiens, rursum cum exercitu Spoletium petiit. Qui
Pentapolim veniens, dum a Fano civitate Forum Simphronii pergeret, in . silva, quae
in medio est, Spoletini se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui
intulerunt. Qui rex in novissimo loco Ratchis ducem et eius fratrem Aistulfum cum
Foroiulanis constituit. Supra quos Spoletini et Romani inruentes, aliquos ex eis vulneraverunt.
Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris fortissimis omne
illud pugnae pondus sustinentes viriliterque certantes, multisque trucidatis, se suosque
exinde, praeter ut dixi paucis sauciatis, eximerunt. Ibi quidam Spoletinorum fortissimus
Berto nomine nominative Ratchis adclamans, armis instructus super eum venit. Quem
Ratchis subito percutiens, equo deiecit. Cumque eum eius socii perimere vellent, eum
pietate solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans, silvam ingressus
evasit. Super Aistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletini a tergo venientes,
unum eorum aversa cuspide feriens de eodem ponte deiecit, alterum vero, subito ad eum
conversus, vita privatum post socium mersit.
57. At vero Liutprand Spoletium perveniens, Transamundum ducatum expulit
eumque clericum fecit. Cuius in loco Agiprandum, suum nepotem, constituit. Cum
vero Beneventum properaret, Gotscalcus, auditu eius adventu, navem conscendere
atque in Greciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cuncta supellectilem
suam in navi inposuisset et novissime ipse ascendere vellet, inruentibus Beneventanis,
Gisulfi fidelibus, extinctus est. Uxor sane illius cum omnibus quae habebat Constantinopolim
perlata est.
58. Tunc rex Liutprandus Beneventum perveniens, Gisulfum, suum nepotem,
iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita conpositis, ad suum palatium
remeavit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere
solebat basilicas construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis
civitatis situm est et Coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque
Bardonis Alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificavit. In Olonna nihilominus

Torna all'inizio