Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
seu secundum Cimbros Mormorusa, quod 'mortuum mare'  
sonat.  
PARTEIUS Armenie fluvius est in Tygrim effluens. 
PARTHENIUS fluvius est Paphlagonum haud longe a Carambi  
promontorio Paphlagonum et urbes Sesamum et Crominum,  
in Pontum sese mergens.  
PARMA fluvius est Gallie Cisalpine Pannam civitatem ab Appennino  
veniens dividens et in Padum cadens. 
PATIRIS fluvius est Garaniti sinu propinquus Pontico et Navaro  
atque Cortine oppidis. 
PENEUS fluvius est Thessalie, plurimum poetarum carminibus  
celebratus. Hunc quidam dicunt casu exortum, scilicet  
cum Ossa mons Thessalie ab Olympo monte agente terremotu  
separaretur, primo terras erupisse et paludes quibus laborabat  
Thessalia exhausisse. Alii dicunt quod a Pindo fundatur  
monte, seu iuxta Gomphos oriri. Qui clarissimis effluens undis  
Orcon, seu secundum alios Himerton, turpissimis sese undis  
misceri conantem spernit illasque ad instar olei aliquandiu  
quasi natantes vehit, demum a se repellit. Et cum Stygi et inferorum  
paludi aquam subministrare veteres dixerint, arbitror  
has Orconis undas alicubi in progressu tanquam leviores  
hyatu reperto mergi, cum omnes asserentes inveniam eum illas  
diu non ferre. Is igitur per nemorosa convallia defluens quingentis  
stadiis navigia defert. Inter que famosissimus locus est  
quem Tempe vocavere prisci, .V. mil. p. in longitudinem tendens,  
arboribus se in celum attollentibus ab utraque ripa et iuga  
montium visum hominum excedentia umbram prebent placidam  
et gramine vestitis marginibus inter sonoros calculos labens  
canoro avium concentu letior videtur incedere, esto  
non nunquam exhalet fumos et nubila condat et ingenti sono  
adiacentia cuncta concutiat. Tandem apertiori sub celo  
fluens a Magnesia Macedoniam dirimit et in Thermeum effluit  
sinum, insignis fabula nate Danis, quam a Phebo dilectam  
aiunt et in laurum versam eo quod lauris eius abundent ripe.  
PEONIUS fluvius est Thessalie.
  |  
  |