dictum est, quod anima semper intelligit se, non discernendo vel cogitando aliquid
de se, sed inquantum praesens est sibi; sed ex eo quod in illa obiecta ferri
potest. Sed verum est quod imago recreationis, quae non semper manet, potest
quantum ad actus et habitus considerari.
Ad secundum dicendum, quod influentia primi principii ad substantias, quibus
immediate influit, est per operationem ipsius principii primi: et quia illa operatio
defectum habere non potest, indeficienter esse ab eo recipiunt. Sed ordo voluntatis
ad finem ultimum, non est per operationem finis ultimi in voluntate, sed per operationem
voluntatis in finem tendentis: et quia voluntas defectibilis est, ideo ab isto
ordine deficere potest per defectum suae operationis, et non per defectum finis.
Ad tertium dicendum, quod quia voluntas liberrima est, ideo hoc consequitur eam
ut in servitutem cogi non possit; non tamen ab ea excluditur quin seipsam servituti
subiicere possit: quod fit quando voluntas in actum peccati libere consentit.
Ad quartum dicendum, quod ille error qui est in ratione, secundum quod aestimat
bonum quod non est bonum, est secundum ignorantiam electionis, ut in
3 Ethic. dicitur; et haec ignorantia non causat involuntarium, quia voluntas
huiusmodi ignorantiae quodammodo causa est, dum passiones non cohibet,
quae rationem in aestimando absorbent, quarum cohibitio in potestate voluntatis
est: et ideo peccatum recte voluntati imputatur.
Ad quintum dicendum, quod error vel falsitas dicitur propria phantasiae, non
quia in intellectu esse non possit, sed quia ex errore phantasiae et imaginationis
interdum causatur: similiter etiam inordinatio appetitus sensibilis, peccati,
quod est in voluntate, quodammodo causa est, non quidem cogens, sed inducens;
unde philosophi partem inferiorem, in qua sunt animae passiones, partem
vitiosam nominaverunt, ut dicit Augustinus in lib. De civ. Dei.
ARTICULUS 2
Utrum in actu intellectus et aliarum potentiarum a voluntate,
possit esse peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in actibus aliarum potentiarum possit esse peccatum, et praecipue
in actu intellectus. Cogitatio enim, actus intellectus est. Sed contingit
cogitando peccare. Ergo in actu intellectus peccatum contingit esse.
2. Praeterea, peccatum est operatio quaedam, contraria operationi illi quae
homini, secundum quod homo est, debetur: quia talis operatio est recta operatio,
cui peccatum contrariatur. Sed operatio intellectus est hominis secundum
quod est homo: ex hoc enim homo dicitur homo, quod est intellectum habens et
rationem. Ergo in operatione intellectus contingit esse peccatum.
|
|