invasis, novissime quoddam munimen, quod dicitur Fracta,
oppugnare nituntur.
26
Dum ergo Rex Rogerius, ut iam fatum est, ad reparandum
Aversam, bellica constipatus expeditione, sedulus intenderet, intimatum
est sibi quod navalis preliantium manus Pisa adveniens
Amalfiam procul dubio invaserat. At ille, cognito hoc, concitus
ipsam Averse restitutionem pro tempore dimittens, castra movit,
Amalfiam violenter de manu excussurus. Quid multa? Dum ergo
prefatum munimen, sicut iam dictum est, expugnaretur, ecce regius
exercitus ex improvviso irrumpens, partem ipsorum cede prosternunt
, partem vero captionis violentia subdunt;
quorum videlicet numerus, inter necatos et captos, mille quingenti
fuisse referunt. Ex consulibus autem ipsorum duo capti
sunt, tertius vero percussus interiit; qui autem ad puppes remanserant,
vel timore coacti ad eas fuerant reversi, innumeris quibus
onustati fuerant spoliis, fugam arripiendo evaserunt. Liburnarum
vero numerum quidam asserunt fuisse quadraginta tres; alii
vero plures; captivorum autem multitudinem per diversa Rex
dispertiens loca, vinculis mancipandos direxit.
27
Ceterum pirate ipsi Neapolim redeuntes cum pissanis, quos
princeps secum duxerat, relictis ibi ad custodiam nonnullis ipsorum,
simulque etiam eodem principe Pissam ingressi sunt; veris
tempore in adiutorium Neapolitanorum denuo reversuri. Verum
Sergius magister militum comesque Ranulphus cum filio suo Roberto
in urbe defensionis eius causa remanserunt. Ipse autem
Robertus, in primis adolescentie annis miles constitutus, maxime
tunc temporis, ut erat adolescens, optimam audacie virtutisque
laudem iam consequi incipiebat.
|
|