continue contemplationis intuitum vicinaris. Tu es ergo de illis, qui
timentes Deum mandata eius observant. Tu de illis, qui, ponentes in
arduis, ut aquila, nidum suum, in petris murorum habitant et preruptis
silicibus commorantur, quorum oculi semper ad Dominum de longe terram
cernunt et terrena despiciunt. Ego vero, quem in supervacuis operibus
multipliciter scrutari expedit curiosum, de illorum sum numero,
qui oculos suos declinare statuentes in terram, occupationem magnam
et iugum grave super se condolent, a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulture in matrem omnium. Ego de illorum sum
numero, qui pedes suos in rete mittentes, quanto plus in maculis ambulant,
tanto plus implicant gressus suos, qui dum ventum observant,
numquam seminant et dum metuunt, numquam metunt. Ego quidem, si,
quicquam, aliquando, boni speciem preferens, me referre contingat, velut
es sonans aut cymbalum tinniens, dico, sum factus, totus mundanis
datus illecebris, totus versutiis terrenorum. Dum agrum, itaque, sero
diverso semine, dum adheret pavimento anima mea, dum in torrentis
partibus est sors mea, dum texo telas aranee, dum rebus transitoriis et
caducis involvor, Deum, qui totum requirit hominem, pura mente colere
nequeo, nisi ipse in adiutorium meum clementer intendat, ut sic per temporalia
bona transire faciat, quod eterna perdere misericors et miserator
Dominus non permittat.
|
|