deputatae? singulariter precor enuclea,
et Gallicorum circa nos artes edissere". Postquam
igitur cum bajulo recensuit universa,
cum jam astris fugientibus oriretur Lucifer, artem
arte deludens, commeato bajulo, sublato ulterioris
morae dispendio retrocessit.
CAP. XI BIS
Rex Franciae et rex Carolus Burdegalam veniunt,
postea cum suis discedunt.
Post haec rex Franciae numerosa militia
comitatus, et rex Carolus cum eodem circa tempus
limitatum ad pugnam Burdegalam applicant,
ignorantes adhuc Petri versutias, nihilque
de protestatione, vel adventu quomodolibet
praesumentes. Postquam autem res deducta est
in regum audientiam per balium, qui haec audiebant,
versutiam Petri, aut suorum tum potius
mirabantur industriam, nec credebant suorum
cogitatuum artem alicujus artis ingenio posse
falli, dicente apostolo Petro: Conscientia laesa
praesumit, quam sciverit nostrae mentis conceptus
ordiri. Demum illusi, et spe voti frustrati,
tamquam ii, qui telas araneas texuerant,
die termini veniunt reges ad loca certaminis;
rex vero Karolus cum centum suis electis
ad pugnam, galea cristata deposita, stetit in
medio spatii, expectans per meridiem, et plusquam
etiam debuit expectare; sed, nemine in
agonis loco ex parte altera comparente, turbatus
campo discedit, et militum gallicorum soluta
congerie, reges et alii quasi de tanta deceptione
confusi, partes repetunt gallicanas.
Jurato post haec illuso certamine, una partium
pompose magnificentiam suae possibilitatis
agonis in campo palavit, altera vero propter
Gallicorum metum in eodem loco se clandestine
praesentante. Petrus Aragonum jam tutus in propriis,
qualiter a rege Franciae, indicente publice
contra eum guerram, et bellum movente,
ac copiosum exercitum congregare volente, valeat
se tueri, animum ingenti cura sollicitat;
cum hostibus tamen in regno denuo pugnat absens
et inibi cum Gallicis sine praesentia sua
bello decertat, et quem locis diversitas ab inimicis
sejungit, quotidianae suorum insidiae praesentem
exhibent hostibus bellatorem.
Rex Karolus in Provinciam rediens, contractis
mutuis, parat classem ingentem, ut, cedente
hyeme, tempore veris regnum petat cum multitudine
galearum, ibique cum extolio principis
congregato Neapoli, et cum vassellis innumeris,
quos tanta portus Brundisii statio conservabat,
passagium contra Siculos immensa classium
gentis infinitate praepotens exequatur.
|
|