: Translatio et Miracula sanctorum Senesii et Theopontii

991


ut exinde sanctorum predictorum corpora cum laetaniis et suis oblationibus pro misericordia
istorum intercessionibus sibi indulta summa cęlebritate ab eis annualiter forent
requisita.
11. Aliud quoque nostris oculis vidimus mirum, quod eorum meritis divina agente
gratia factum fuit, quod etiam non occultandum esse ducimus. Domni etenim Rodulfi
abbatis sapientia cum Dei auxilio prefatam gubernante Nonantulam pro cuiusdam divitis
nomine Frogerii malicia ad locum, qui vocatur Sorbaria, beatissimorum patrum Senesii
et Theopontii corpora cum sanctissima reverentia deportata sunt. Idem autem sevissimus
Dei ignorans vindictam eorumque virtutes incredulus non ammirans suaque in duricia
perseverans piis ipsorum promerentibus meritis eodem anno divino percussus est gladio.
Ita ergo et terram, quam iniuste sanctis abstulerat, nolendo miserrimus dimisit et vitam
cum terrenis omnibus ex divinae ultionis sententia perdidit. Huic erat servus nequissimus
de eorum adventu incredulus, nefario usus verbo atque approbans illuc non
sanctos, sed vile lignum esse delatum. Pro quo nutu divino percussus eodem die in
flumen Sicculam proiectus ibi expiravit crudelissimus.
12. Eodem etiam patre superstite ac Nonantulensi coenobio praesidente aeris malignitas
pernimium redundans cuncta terrae animalia pro aqua nimia mense Iulio perditum
ire dabat. Quocirca omnis populus Mutinensis atque Bononiensis hac mestitia compulsus,
ieiuniis atque orationi deditus, Nonantulanum adiit coenobium, postulans ac
deprecans atque confirmans, si beatissimorum martyrum corpora more solito exirent
suam ad patriam, mox liberaretur atque salvaretur ab imminente tristicia. Quorum precibus
atque votis eiusdem loci venerabiles monachi annuentes salubri peracta oratione
et ieiunio veneranda sanctorum corpora in circuitu patriae discalciatis pedibus cum
rogationibus detulerunt. Hoc finito Dei et sanctorum servitio aquarum nimietas eorum
patrociniis in salubrem serenitatem redacta est. Inde fit magna populorum laetitia, inde
etiam concentus avium letabundus resonat per arva atque aera, inde cuncta animalia
solita redeunt ad gaudia. Ex quo atque plurimis aliis miraculis, quae omnipotentis Dei
virtus ad laudem sui atque eorum venerationem dignata est ostendere, processit, ut aecclesiarum numerus cum signis et miraculis in ipsorum nomine crescerent atque multiplicarentur.Inter quas illa quoque basilica, quae non longe sita est ab oppido Nonantula,
mirum in modum pro amore eorum composita eorum signis atque virtutibus prepollet
famosissima. Ibi etenim illuminantur ceci , contracti extenduntur, claudi curantur, aliis
quoque infirmitatibus detenti ipsorum pręcibus usque hodie sanantur.
13. Non post multum vero tempus, secundo Rodulfo Nonantulanam ecclesiam
gubernante, peccatis ultra modum crescentibus, pro quibus Deus quandoque irascitur,
Nonantulensis populus divino gladio percutitur. Inaudita namque mortalitas fere eius
maxima partem tulerat. Timor et tremor omnes perturbaverat; infans et puer, adolescens
et iuvenis, senes et mulieres uno momento mori videbantur, nec erat, qui
tantorum corpora deferre posset ad sepulchra solita. Undique fit luctus, undique mugitus,

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio