Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 118


Frequenter enim evenit, quod hii, quibus beneficia conceduntur, cum respondere sufficienter suis
benefactoribus pro perceptis nequeant per se ipsos, per suos dignitate utique ac potentie preditos
maiori compensatione respondent, et sic eorum defectus convenienter et plene suppletur studiis et
viribus aliorum. Unde consulte agit et negotiatur salubriter, qui talibus dexteram liberalitatis extendit
et aliis in beneficiis et gratiis ipsos prefert, quoniam a maioribus sibi consanguinitate coniunctis
hec propensius attenduntur, qui sic collata recipientes totaliter in se ipsos sibique per hec benefieri
specialiter reputantes recognoscunt impensa, et estimantes se ob id largitoribus plurimum obligatos
grandia illis pro suis retribuunt et compensant, et quanto celsiori honore preminent, tanto se gratos
ampliori remuneratione demonstrant. Tunc autem superiores pro suis vehementius obligantur, cum
sponte illis beneficentie manus porrigitur, ita quod nec expectata presidentis prece donatio grata fiat
et benefactor ipso effectu operis affectum sue sincere prenuntiet voluntatis. Ut igitur sanctissimi
patris et domini A., summi pontificis, gratiam et benevolentiam vobis et ecclesie vestre spontanea
voluntate lucremini ipsumque in vestris opportunitatibus prompta et celeri constituatis devotione
favorabilem et benignum, paternitatem vestram affectuose rogamus et hortamur attente vobisque
suademus et consulimus pura fide, quatenus ad .. clericum, ipsius domini pape nepotem, dirigentes
intime affectionis intuitum et in eo personam avunculi attendentes sibi de canonicatu et prebenda,
si qua in ecclesia vestra vacat ad presens vel quam primo ibidem vacare contigerit, ita quod dantem
et recipientem, quin immo illum, cuius respectu hoc fit, deceat omni occasione, excusatione, difficultate
ac dilatione postpositis providere curetis, cuiuslibet in hoc apostolice indulgentie obstaculum
submoventes nec omittatis vel differatis eidem clerico providere pro eo, quod dominus papa super
hoc vobis non dirigit scripta sua, immo potius ex hoc ad providendum ipsi clerico festinare debetis,
quia quanto benignius ipse dominus vos supportat et gratiosius defert vobis, tanto ipsum in suis
tenemini citius et habundantius honorare. Vos etiam discrete considerare potestis, quod nos, qui
pro eodem clerico has vobis dirigimus litteras, non sine providentia et deliberatione hoc fecimus,
quod ipsius clerici provisionem taliter procuramus. Novimus enim, quantum accepta sit ipsi domino,
et quantus vobis et ecclesie vestre favor quantaque utilitas proveniret. Rescribite itaque tam ipsi
domino pape quam nobis per latorem presentium, ipsius domini pape cursorem, quem propter hoc
specialiter destinamus, quicquid feceritis in hac parte.

III 59

Tempus est, ut emissa columba virens iocunditatis folium referens revertatur ad arcam; tempus est,
ut mater ecclesia desideratum diu filium recipiat expectationis tedio fatigata; tempus est denique, ut
ad illum redeas, qui te ad iniuncta transmisit. Emissum enim mittens iam diu desideratum expectat
filium cum signo exultationis videlicet reversurum. Mater quoque sinum suum filio absente repleri
desiderat et fratres suo solatio renovari, sicut, qui miserat suavitatis refrigerium, de legati reversione
fidelis. Cum igitur suscepte legationis officium debita laudabilis sollicitudinis diligentia fueris prosecutus
et succrescentibus ecclesie Romane negotiis presentia tua sit nobis non modicum opportuna,
mandamus, quatenus visis litteris studeas ad sedem apostolicam te conferre.

Torna all'inizio