magna erga nos qui in eum credimus ab eo efficientur;  
et hoc explanat memoranda quae in Christo  
facta sunt. Et considera quia non dicit gloriam haereditatis  
absolutae, sed divitias gloriae; neque virtutem  
ejus, sed neque magnitudinem virtutis ejus; sed  
vehementius: quae sit supereminens magnitudo virtutis  
ejus. 
25. LANFR.  Qui credimus , etc., id est, qui credimus 
omnia quae operatus est in Christo, possit operari  
in nobis, id est, resurrectionem. 
26. AMBROS.  Constituens , hoc est participem illum  
honoris accepit, de suscepto homine id dicens, propter  
inhabitantem mecum [ f ., secum] naturam verbi  
Dei. 
27. LANFR.  Supra omnem principatum , etc., id est,  
super angelorum et archangelorum nomina, quae  
modo sciuntur, et super omnia quae ad praesens  
ignorantur: vel super coeleste et terrestre nomen. 
28.  Et omne nomen . Hoc est sive aliquid secundum 
praesentem vitam nominatur, et cognoscitur 
esse magnum quod nos in futuro cognoscere poterimus,  
quod nunc forsan nescimus, omnium illorum  
superiorem fecit. 
29.  Quae est corpus ipsius . Corpus ejus sumus, similitudinem 
naturae, et participem spiritus suscipientes,  
et corpus unum erimus omnes, quia communem  
suscepimus resurrectionem et immortalitatem.  
In ordine vero caput nobis Christus erit: ex  
quo omnis causa secundae regenerationis in nos  
derivasse videtur. 
30. LANFR.  Plenitudo ejus . Plenitudo Christi est  
Ecclesia, quia in ea et per eam adduntur membra  
Christo, id est, fideles. 
31. AMBROS. In omnibus adimpletur . Hoc est in  
omnibus plenus est. Necessario autem adjecit omnia,  
ostendens totum existere in omnibus, prout quis  
cogitare voluerit sive essentia, sive in operatione,  
sive in virtute.
  |  
  |