: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

103


Permissio est, cum ostendimus in dicendo nos aliquam rem totam
tradere et concedere alicuius voluntati, sic : "In omnibus rebus ereptis,
pater carissime, superest solummodo animus et corpus, hec
ipsa, que de multis sola relicta sunt, vobis et vestre condono
potestati, vos vero quo pacto videbitur, utemini".
Dubitatio est, cum querere videtur delegator, utrum de duobus potius
aut quid de pluribus potissimum dicat, hoc modo: "Cum paternum
iuge suffragium mihi preparetis et more domni mihi consulatis,
sive pater sive potius domnus dicendi sitis sive utrumque, quod
autem est certe utrumque, si verum fatear".
Dissolutio est, cum coniunctionibus verborum e medio sublatis separatis
partibus effertur, hoc modo: "Geritis morem parentis, legibus
obtemperatis celestibus, cunctis etiam divinorum preceptorum
regulis paretis".
Exemplum pronuntiative sive narrative epistole,.
"P. mirifice divinitatis nutu Vercellensis ecclesie religioso
antistiti . humillimus clericus quicquid potest, cum nichil vere
posse videatur.
Nisi vestram prudentiam, benivolentiam, largam indigentibus
misericordiam prestantem ac in cunctis longanimem esse
cognoscerem, nequaquam profecto a vobis, ut de nullo, diffidens
misericordiam postularem. Ceterum quia miserorum casus et
calamitates omnifaria novit vos cautela conspectare, et idcirco
de vestra confisus industria mei ad vos literas delego infortunii.
Cum enim nuper preter parentum velle philosofice discende
liberalitatis gratia versus Bononiam iter incepissem et procuratorem
habens itineris Bononiensium silvam ingressus essem,
supervenientes quidam milites de contiguis castrorum finibus
ad depredandum, sicut revera, venerant, habiles me cum prefato
itineris tutore ceperunt et cuncta seriatim investigantes cetera

Torna all'inizio