Iohannes de Virgilio: Tractatus comparativorum secundum Iohannem de Virgilio

Pag 205


INCIPIT TRACTATUS COMPARATIVORUM SECUNDUM IOHANNEM DE VIRGILIO BONONIENSEM DOCTOREM EX GRAMATICE FACULTATE
(f. 69 r) Tractaturi de comparativis primo videamus quot modis dicitur comparatio ut ex illis eliciamus intentionem. Secundo quid est comparatio in speciali, sicut de ea ad presens intendimus. Tercio in quot et quibus partibus comparatio reperiatur. Quarto de constructionibus eorundem. Quinto et ultimo certa notabilia de eisdem.
Circa primum est sciendum quod comparatio habet tot significationes quot habet verbum a quo descendit. Nam primo comparare idem est quod emere sive acquirere, ut: "Multa comparantur ingenio que non comparantur auro". Secundo comparare idem est quod conferre sive assimilare, ut apud Ovidium: «Et se michi comparat Aiax », id est assimilat. Tertio comparare idem est quod disponere sive ordinare, ut apud

Torna all'inizio