Cremonensibus et octuaginta de Laudensibus ad imperatoris 
auxilium pergant, aliis omnibus tam militibus quam peditibus 
Laude remanentibus. Igitur in die Mercurii, in quo fuit festivitas 
sancti Laurentii, omnes predicti equites circa vesperas 
iter arripiunt, copiam victualium imperatori maxime necessariorum, 
sicut per litteras Laudenses acceperant, secum ducentes; 
quod equidem in maximum eorum detrimentum redundavit. 
Propter asinos enim pane onustos et pigre incedere valentes 
tantam in itinere moram fecerunt, quod ipsa die et in 
nocte proxima tota ambulantes non potuerunt ire nisi usque 
Marlianum. In quo loco quidam miles Mediolani videns eos 
ire ad imperatorem et belli peracti conscius per aliam viam 
subito ad exercitum Mediolanensium currendo equitavit, eis 
aperiens, qualiter Cremonenses et Laudenses prelii peracti 
nescii ad imperatorem pergerent. Quo audito Mediolanenses 
dato signo inpigre ad eos equitant et ipsos invenerunt inter 
locum Canturii et castrum, quod dicitur Baradellum, 
quasi circa horam terciam diei Iovis supra quandam aquam 
et paludem, ubi dicitur ad Aquam Nigram. Ibique magno
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |