Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 202


omnibus credentes, nec omnibus discredentes: sed iudicantes
magis secundum veritatem. Amplius, quia sunt medii inter
senes et iuvenes, nec sunt intemperati ut iuvenes, nec sunt
formidolosi, et inviriles ut senes: sed sunt viriles cum temperantia,
et temperati cum virilitate. Ut ergo sit ad unum dicere,
quicquid laudabilitatis est in senibus, vel in iuvenibus,
totum reperitur in iis qui sunt in statu. Est quicquid vituperabilitatis
est in eis totum removetur ab illis. Nam (ut
supra pluries dicebatur) semper extrema sunt vituperabilia,
et medium est laudabile. Si ergo in senibus, vel in
iuvenibus est aliquid laudabile, hoc est, quia non omnino
recedunt a medio. Si autem est in eis aliquid vituperabile,
hoc est prout esse habent in extremo. Quare si quicquid
medii est in senibus vel iuvenibus, totum peramplius
et perfectius reperitur in iis qui sunt in statu: quicquid
laudabilitatis est in eis, totum reperiri debet in iis
qui sunt in statu. Rursus quia quicquid extremitatis est in
eis, removetur ab eis qui sunt in statu: quicquid vituperabilitatis
est in illis, removetur ab iis qui sunt in statu. Sic
ergo loquendum est de moribus hominum. Non tamen
intelligenda sunt talia omnino necessitatem habentia, ut
quod senes non possint esse liberales et magnanimi, et quod
iuvenes non possint esse temperati et stabiles: sed intelligenda
sunt secundum quandam pronitatem, et inclinationem,
quia secundum cursum naturalem, et secundum
ordinem quem videmus, iuvenes, et senes, et illi qui sunt
in statu, quandam pronitatem, et inclinationem habent
ad mores eis convenientes, ut est per habita manifestum.
His visis, de levi patere potest, quomodo reges et principes
ad huiusmodi mores debeant se habere. Nam mores
laudabiles senum (secundum quod huiusmodi sunt)
eos habere decet. Nam cum reges, et principes magis
debeant vivere ratione quam passione, decet eos habere
concupiscentias temperatas: quia (ut supra dicebatur)
concupiscentiae si vehementes sint, rationem percutiunt.

Torna all'inizio