Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 34


quam vitulus vitulas, agnus quoque corniger agnam .
Bos grece communis, ovis nunc arietis uxor,
nunc pro utroque epicenum; asina letatur asellus ,
gaudet equabus equus , non mulo mula creatur;
ast aper , ast onager sunt, ast epicena caballus ;
hinnus , equo patre progenitus genitrice rudente,
tanquam nobiliter plus matre vilis habetur.
Cur autem vervex, maialis, cantherius, bos
mascula sint ? constat nomen speciale nec esse !
Aut pecus hec , quadrupes mitis pastore tuente,
aut pecus hoc , quo grex etiam quandoque notatur.
Sola columba fuit quondam pro coniuge utroque
et pro silvestri, ut « gemine venere columbe »
fecit, adhuc priscum genus observante palumbo ,
quamvis iure suo Maro, prestantissimus auctor,
dixerit « aeree quo congessere palumbes »
« solaque culminibus ferali carmine bubo »
atque iterum « timidi venient ad pocula dame »
atque «oculis capti talpe » post cetera dicam.



320




325




330




335
Torna all'inizio