Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 182


"Expedit ut causam curto sermone retexam,
Sum quia ieiunus afficiorque fame;
Non hodie Cereris, non Bachi munera sumpsi,
Non cibus intravit ullus in ore meo.
Quam tu vidisti mensam sus, gatta canisque,
Dum vos invito, diripuere sibi.
Contra predones vindictam dum dare quero,
Addita sunt dampnis altera dampna meis:
Est oleum fracto diffusum vase, supellex
Lecti tota mei feda liquore madet;
Tandem fece rui magna dum persequor hostes:
Firmius ut credas signa videre potes.
Sed quoniam venter male fert ieiunia longa,
Cogitur in panem quilibet ire dolor;
Ergo famis ne tabe diu tabescere nostra
Membra queant, verbo rem tibi pando brevi.
Ad me venit anus que nomine Polla vocatur,
Notificans quia tu ducere queris eam;

Torna all'inizio