a nobis. Verumtamen frater Deustesalvet ad ultramarinas partes
ivit cum archiepiscopo Ravennate nomine Theodorico, qui
fuit sanctus homo et honesta persona valde. Post quem archiepiscopus
fuit dominus Phylippus de Pistorio vel de Luca. Post
quem frater Bonifacius ex Ordine Predicatorum, natione Parmensis,
qui archiepiscopatum habuit a papa Gregorio decimo,
non ob gratiam Ordinis sui, sed quia de parentela sua erat; et
nunc archiepiscopus est, magnus et ipse prolocutor et partem
ecclesiasticam firmiter tenens.
Quod Florentini sunt valde solatiosi homines.
Unum vero pretereundum non est, quod Florentini non habent
malum exemplum, si aliquis Ordinem fratrum Minorum egreditur,
immo excusant eum dicentes: «Miramur quod tantum ibi stetit,
cum fratres Minores sint homines desperati, qui diversimode se
affligunt». Hi, quadam vice audientes quod frater Iohannes de
Vincentia ex Ordine Predicatorum, cuius supra fecimus mentionem,
Florentiam ire volebat, dixerunt: «Pro Deo non veniat
huc. Audivimus enim quod mortuos suscitat, et tot sumus, quod
civitas nostra capere nos non potest». Et valde bene sonant
verba Florentinorum in ydiomate suo.
Benedictus Deus, qui nos de hac materia expedivit!
De Primate trutanno et de versibus suis et rithmis.
Nota quod Primas Aurelianensis fuit.
Fuit his temporibus Primás canonicus Coloniensis, magnus
trutannus et magnus trufator et maximus versificator et velox,
qui, si dedisset cor suum ad diligendum Deum, magnus in litteratura
divina fuisset et utilis valde Ecclesie Dei. Cuius Appocalipsim,
quam fecerat, vidi et alia scripta plura. Hic cum quadam
die ductus fuisset ab archiepiscopo suo non ad meditandum in
agro, sed ad spatiandum, et vidisset boves archiepiscopi arantes
|
|