sive secundum celestia sive etiam secundum terrena, ille vigilat, ille custodit
gratiam sibi datam, ille bene utitur libertate arbitrii. Qui autem negligens est
circa ista non potest sibi cavere a superbia, et ideo dormiens amittit gratiam eo
quod male utatur libero arbitrio. Unde et de divitibus dictum est: Dormierunt
sompnum suum et nichil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis .
BENEDICTUS: Cum tam sit necessarium homini liberum arbitrium, ut per
ipsum bene usum cum gratia mereatur homo etiam coronam, quid est quod
dicunt sancti totum bonum quod facit homo attribuendum esse gratie, ita ut
propter hoc contendant aliqui otiosam esse, ut iam dixi, in homine libertatem arbitrii?
IOACHIM: Quidam rex venit ad domum cuiusdam paupercule mulieris et
videns eam miseram et afflictam misertus est super eam; qui, cum misertus esset
eius et pertractaret ut bene illi faceret, voluit prius experiri qualitatem ipsius; et
cum paululum declinaret a domo eius, mutato habitu venit ad eam in veste
pauperis et petiit ab ea calicem aque frigide . Illa autem festina perrexit ad
fontem et devota obtulit quod petebatur. Cumque videret rex devotionem ipsius,
fecit collocari eam inter reginas que erant in palatio suo, dans illi infinitam
copiam auri et argenti et omne quod esse poterat in aula pretiosum; que, cum se
videret in tanto fastigio collocatam, elata in superbia cepit confidere de operibus
suis. Cumque super hoc argueretur a rege, respondit ei cum superbia dicens:
«Numquid gratis dedisti michi aliquid? Nonne digne promerui servitio meo?».
Quod cum audisset rex contristatus est valde et ait servis: «Ite et eicite illam de
palatio meo et reddite illi quantum valere potuit calix aque frigide». Sic non sunt
condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis ,
quamvis valde minus dictum sit, quia in nobis et quod habemus et quod
damus et ut dare possimus, totum a Domino consequuti sumus.
BENEDICTUS: Et si totum a Domino consequuti sumus, quare quibus non
est datum dampnantur? Denique, ut illud inferam quod est in comuni opinione
multorum, aut idcirco reprobi de libero arbitrio dampnantur, quia boni per
liberum arbitrium salvi fiunt; aut si boni salvantur gratia Dei, iniustum videtur
ut illi puniantur qui eandem gratiam non sunt consequuti.
IOACHIM: Duo egroti erant in una civitate, qui, pro eo quod pauperes erant
et mendici, nec poterant habere quid conferrent medico qui curaret eos et unde
emerent necessaria infirmitati. Nemo erat qui vellet agere curam sanitatis eorum.
Audiens autem hoc, quidam clementissimus medicus venit ad eos et interrogavit
|
|