imperatoris vacuos remiserunt. tempore quoque istius
archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.CCXXXIXo., fuit tanta eclipsis
solis, ut nulla etas meminerit tam magnam et tam tenebrosam
aliquo tempore extitisse. stelle enim in celo apparebant quemadmodum
consueverunt nocte in sereno aere apparere. nos etiam,
licet tunc annos pueriles ageremus, ipsas tamen stellas in celo
radiantes conspeximus. isto eodem anno supradictus archiepiscopus
Octo, reverende memorie et fame preclare, fuit similiter
eclipsatus, quia lucem temporalem perdidit, sed lucem
celestem invenit. de Iohanne archiepiscopo quinto.
Iohannes de Cucurno, archiepiscopus quintus, cepit
anno Domini .Mo.CCXXXIXo. et vixit in archiepiscopatu annis
|
|