Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 180


ad tormenta et afflictiones, cogeris illis meum reuelare secretum,
et interficient me credentes in te, nec post mortem
liberaberis de manibus curie.
Inquit K[elila]: Iam cogitaui super hec, ne quis mutat
suum factum in vita sua, sed aliquando accidit homini, quando
ducitur in temptationem et aduersitates, confiteri peccatum
quod commisit et quod non commisit ex sui affectione, et vt
alleuietur sibi onus tormentorum. Ecce ego volo recedere in
viam meam, antequam nobis possit aliquis de viris exercitus
supervenire et videre me tecum. Sed consulo tibi vt tu recipias
consilium meum, vt confitearis peccatum tuum, tuum
et delictum agnoscas, quoniam tu omnino mortuus es. Expedit
nam te affligi in hoc mundo magis quam ad futurum seculum
cum eternis afflictionibus accedere(m). Dixit ei Dimna:
Iustus es, et mihi consuluisti vtile consilium. Verumtamen
videbo verba leonis et respiciam quid mandabit in me fieri.
Redijt quoque Kelila ad domum suam tristis et dolens, ne
forte caperetur peccato Dimne. Et congregrate sunt aduersus
eum tribulationes et suspiria, donec nocte illa mortuus est.
Erat autem prope carcerem lupus detentus, qui, excitatus
ad verbum vtriusque, audiuit ea que dixerunt et quid respondit
alter alteri et conseruauit ea in corde suo.
Diluculo vero surrexit mater leonis, et accedens ad filium
suum ait ei: Recordare verbi quod mihi promisisti super
causam huius crudelis seductoris, et quid egit contra tuam
familiam. Nec scio in mundo maius meritum quam meritum
illius qui mundum ab hoc maligno pacificum redderet,
quoniam dictum est: Quicunque consentit malignis in suis
operibus, ipse est particeps eis.
Tunc mandauit leo leopardo et iudici et toti exercitui, vt
sederent in ordine iudicij, et vocaretur Dimna ante eos et
examinarent ipsum, vt scirent verba eius et referrent regi
quicquam contra ipsum responderet ad verba eorum, nec
fallerent quicquam de his que super eius causa diceretur, et
examinarent eius argumenta et suorum verborum opposita,

Torna all'inizio