10. AUGUST. ( epist . 59,  ad Paul in quaest . 7. t. II.)  
 Et praeputio carnis . Praeputium vocat, quod significatur  
praeputio hoc est delicta carnalia, quibus expoliandi  
sumus. 
11. AMBROS.  Delens quod adversum nos . Chirographum 
adversum nos legem vocat eo quod erat contraria  
nobis hoc est non permittens assequi propter  
suam scrupulositatem. Hanc delevit resurrectione  
et immortalitate. 
12. LANFR.  Decreti . Decretum Dei fuit,  de ligno  
 quod est in medio paradisi, ne comedas . Hujus decreti  
violati chirographum ( id est , memoria) delevit  
Deus, quando peccatum primi parentis humano generi,  
per fidem sanguinis Christi dimisit et ipsius  
praevaricationis peccatum oblivioni tradidit. 
13.  Exspolians . Spoliavit Christus infernales potestates 
animabus quas habebant, vel habiturae  
erant, in cruce pendens vel ad inferna descendens  
traduxit easdem potestates, id est, ab Ecclesia sua  
exterminavit, sicut in Evangelio dixit:  Nunc princeps  
 hujus mundi ejicietur foras . Vel fideles suos de  
infernis secum duxit confidenter, velut homo Deus  
sine peccato. 
14.  Palam , id est, in cruce, vel cum angelicis legionibus 
ad inferna descendens, triumphans illos, 
id est, vincens in semetipso, id est, in passione sui  
corporis, in praesentia suae majestatis. 
15.  Nemo ergo . Quia ergo in Christo circumcisi  
estis spirituali circumcisione, nemo vos nihil debentes  
legi judicet, id est, damnabiles faciat, suadens  
cibo vel potu abstinere, vel uti Judaeorum. 
16. AMBROS.  Nemo ergo vos , id est, nemo vos 
decipiat, aut bravium vestrum tollat. 
17. HIERON.  Nemo vos judicet . Nemo vos superet,  
nemo adversum vos bravium accipiat, sicut quis in  
certamine iniquitate agonistae, vel insidiis magistrorum  
perdit bravium. 
18.  Nemo vos judicet . Nemo vos judicet, et de  
his qui magistros legis esse jactant, in cibo et potu,  
quod alia munda sunt, alia immunda, aut in parte  
dici festi, ut alios dies festos putent esse, alios non 
  |  
  |