Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 484


Deinde ivi per multas dietas et veni ad unam provinciam
que vocatur Cassan. Ista est melior secundae provincia
et melius habitata quam hodie sit aliqua in mundo. Ubi
autem est minus stricta, bene tamen est lata dietas et longa
pluribus LX. Unde ista provincia taliter habitatur, quod quando
ab una porta alicuius civitatis exitur, porte alterius civitatis
videntur. In hac est maxima copia victualium et maxime castanearum.
In hac contrata nascitur reubarbarum, cuius tanta
copia illic habetur, quod unus asinus minori sex precio grossorum
ponderaretur. Hec autem provincia est una de XII partibus
imperii magni Canis.
 
De provincia Tibor magni Canis, ubi mulieres habent dentes
aprinos; et de honore quem filius fecit patri in morte, nam
earnes eius incidit et eas dat aquilis et vultoribus ad manducandum,
et credit eas aquilas esse angelos De qui portant
eum in celum. Cap. XXXIII
 
1. De hac provincia recedens, veni ad unum magnum regnum
nomine Tibot, quod ipsi Indie est confine. Totum hoc regnum

Torna all'inizio