Salimbene de Adam: Cronica

Pag 747


et in cacumine illius montis combusserunt papam indutum de
rubeo et cardinales combusserunt similiter, dicendo: «Iste est
talis cardinalis, et iste est talis». Et nota quia Perusini credebant
se bene facere pugnando contra Fulignates et destruendo eos,
quia precedenti tempore, cum mutuo pugnassent Perusini et Fulignates,
tanta cede debachati sunt illi de Fuligno in Perusinos,
et tantam confusionem in illo conflictu Deus contulit Perusinis,
ut una mulier vetula de Fuligno X Perusinos cum una canna, id
est cum baculo arundineo, minaret ad carcerem. Idem faciebant
alie mulieres; nec habebant Perusini audatiam resistendi, quia in
eis implebatur quod Dominus fuerat comminatus, Levit. XXVI:
Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris
et subiciemini his qui oderunt vos. Fugietisque nemine persequente.
Et infra, eodem capitulo: Nemo vestrum inimicis audebit
resistere. Quare? Audi quare. Quia dicitur Deutero. XXVIII:
Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et
animam merore consumptam. Item supra, eodem capitulo: Tradat
te Dominus corruentem ante hostes tuos. Per viam unam egrediaris
contra eos et per VII fugias et dispergaris per omnia regna
terre.
Quod castrum Sulcini Cremonensibus proditorie datum fuit; et in fine Maii
maximus calor fuit.

Item millesimo supraposito, circa festum sancti Martini, quidam
homo de Sulcino, qui vocatur Rubeus de Infunditis, fecit
proditionem de terra de Sulcino, quam proditorie dedit Cremonensibus
qui sunt modo in civitate Cremone et qui sunt de parte
Ecclesie. Et de dicta proditione castri Sulcini ipsi dederunt dicto
Rubeo quadringentas libras imperialium. Item eodem anno
in fine Maii tantus extitit calor IIII diebus vel V, quod, si fuisset
in Iulio, superfluus videretur. Et dixerunt agricole quod nocivus
valde fuit frumento. Nam, ut dicitur in libro Iob, XXXVII,
frumentum desiderat nubes, id est requirit, maxime quando florescit
vel granescit.

Torna all'inizio