Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

101


ad defensionem viriliter se accingunt, galeas construunt,
arma preparant et omnia rebus bellicis neccessaria diligenti
studio subministrant, non curantes cum aliquibus confederationem
facere, nec bellatores sive nautas aliunde conducere, nec auxilium
ab aliquibus mendicare, scientes quod per se ipsos sufficientes
sunt hostibus resistere, imo de ipsis nobiliter triumphare. fecerunt
igitur Ianuenses devetum ne aliqui navigent, fecerunt et
edictum ut omnes Ianuenses, ubicumque sint, Ianuam revertantur,
quamvis Satis pauci dicuntur fuisse reversi. anno
igitur Domini .M.CC.LXXXXV. de mense ianuarij nobilem virum
dominum Ubertum Aurie admiratum generalem constituunt
et ei ordinandi et tractandi omnia huic operi expedientia
de consilio credentie plenam potestatem committunt.
et quamvis commune et aliqui cives plures haberent galeas,

Torna all'inizio