Quid amplius tempus tero? Aut quis quanto vis 			  c.77r.a  
eloquencie fluvius huius Inferni miserias explicabit? 
cum nibilissimus poetarum, postquam de Inferis multa 
dixit, fassus est a materia sua vinci, subiciens ista 
carmina: 
"  Non michi si lingue centum sint oraque centum 
Ferrea vox, omnis scelerum comprehendere formas, 
Omnia penarum percurrere nomina possem"  . 
Et Ovidius in VIII Methamorphoseon: 
"  Non michi si centum deus ora sonancia linguis 
Ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, 
Tristia prosequerer miserarum vota sororum"  . 
Brevius autem dixit Seneca in Furente: 
"  Ipsa mors peior est mortis locus"  . 
Vis eciam audire theologos? Ipsi omnes profitentur 
tot et tanta fore supplicia dampnatorum, quod dyabolus 
per voluntatem deliberativam, si ei daretur opcio, pocius 
vellet non esse quam sic esse. Nec mirum quia ibi 
sensu percipitur quicquid auribus metus est. Require 
in eodem li. c. I et capitulum inmediate sequens.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |