Petrus Damiani: Epistulae

Pag 379


Verumtamen quae est illa virtus, qua potest Deus omnia? Quae
sapientia qua novit omnia? Inquiramus apostolum: Christus , inquit, est
Dei virtus et Dei sapientia . Ibi sane vera aeternitas, vera est inmortalitas,
ibi aeternum illud hodie, quod nunquam transit, ibi praesens illud sempiternumque
modernum tanta iugiter stabilitate defigitur, ut transire nesciat,
nec se aliquando in praeteritum vertat.
Ad revincendam ergo dicacium hominum inpudentiam, quibus adhuc
propositae questionis absolutio superius facta non sufficit, non inepte
possumus dicere, quia potest Deus facere in illa invariabili et constantissima
semper aeternitate sua, ut quod factum fuerat, apud hoc transire
nostrum, factum non sit, scilicet ut dicamus: Roma quae antiquitus condita
est, potest Deus agere, ut condita non fuerit. Hoc quod dicimus
potest, praesentis videlicet temporis, congrue dicitur quantum pertinet ad
inmobilem Dei omnipotentis aeternitatem, sed quantum ad nos, ubi continuata
mobilitas et perpes est transitus, ut mos est, potuit convenientius
diceremus, ut ita intellegamus hoc quod dicitur: Potest Deus, ut Roma
non fuerit condita, hoc scilicet secundum se apud quem non est transmutatio
sicut possumus rite dicere: Potuit Deus, ut Roma antequam facta
fuisset, facta non fuerit, ita nichilominus possumus et congrue dicere:
Potest Deus, ut Roma et postquam facta est, facta non fuerit. Potuit
secundum nos, potest secundum se. Illud enim posse, quod habebat Deus
antequam Roma fieret, inmutabile semper apud aeternitatem Dei et
intransibile perseverat, ut de quacunque re possumus dicere, quia potuit
eam Deus, valeamus etiam nichilominus dicere, quia potest eam Deus;
quoniam posse eius, quod sibi utique coaeternum est, fixum atque inmobile

Torna all'inizio