Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 298


inopinatus emergeret, in domibus nobilium et magnatum
locus mihi per diversoria non deesset; unde quia
militavi minutius et in labore jam senui, curiales dignitates
non appeto et vanitatis gloriam non affecto. Unum
tamen dico vobis nec adulterium reputetis quod si vos
divina gratia in honore collocaverit quem speramus,
bonorum nostrorum participes esse confiderem et vestra
honestas, ut extimo, ne quidquam faceret suae jocunditatis
expertem. Ego enim quem ante praecessi non erubescerem
in magisterio sequi et quem habui aliquando
favorabilem socium, benivolum crederem habere patronum.
Mallem quidem sub levi tugurio vobiscum mediocriter
vivere quam in aulis principum pompis et
magnalibus habitare, et quid plura? Ne taediosus adulator
appaream, nolo vos amplius verborum fatigare
dispendiis; in Domino cogitatum meum relinquo; ipse
scit quid futurum est, eum hucusque ducem propitium
habuisse cognosco et ejus virtute paterna suo in antea
remigio navigabo. Ipse vos comitetur et dirigat actus
vestros gratumque praebeat in vestra felicitate profectum
ut mihi et vestris omnibus bonitas vestra proficiat, et
domus vestrae nobilitas quam vestra sine dubio depressit
absentia, in statu pristino quo memorandis praedecessorum
nostrorum temporibus floruisse recolitur, vestro
patrocinio revirescat. In fine peto ut non sit vobis grave
haec nostra praescripta perlegere nec fastidiosa sit ista
prolixitas, quia de bona fide et habundanti materia noscitis
emanasse. Valete.

Torna all'inizio