Anno domini 1095 die XII julii dedicatur monasterium de Ganna
apud Arsizate.
Anno domini 1098 christiani cum brachio sancti Gregorii iverunt
ultra mare et inventa lancea domini ceperunt Jerusalem
Et in Bregundio in die S. Benedicti in terra Cabilonensium fundatum
est monasterium Asternemorum.
Anno domini 1103 die 7 ante kalendas aprilis factum est judicium
presbiteri Aliprandi S. Pauli in Compedo. per quem ignem suprascriptus
presbiter transivit illesus et ipsum Ardeticus de Raude transire
compulit; quo non obstante Arnoldus iratris filius predicti Arderici, ad
vincula, ad truncatum nasi et aurium ipsum presbiterum Aliprandum
condemnavit; quo facto ipsum immaculatum carceribus mancipavit.
tantam enim malevolentiam isti de Raude dicto presbitero ferebant, eo
quia presbiter predictus partem fovebat Herlembardi qui ab Arlado de
Laude huius Arnoldi......... uno gladio peremptus est.
Et eo anno Grossolanus de archiepiscopatu Mediolani expulsus est.
Anno domini 1109 factum est bellum in Campo ubi capti sunt papienses
et eorum episcopus a mediolanensibus.
Anno domini 1111 die 7 ante kalendas junii destructa est civitas
laudensis et jacuit annis 48.
Anno suprascripto Paschalis est captus ab Henrico imperatore.
Anno domini 1114 cum suprascriptus Bernardus esset annorum 22,
factus est monachus Cisterciensis cum triginta sociis sub Stephano tertio
abbate cisterciense.
Anno domini 1122 suprascriptus Bernardus abbas est electus archiepiscopus
Mediolani, sed refutavit: eodem anno Calistus concedit privilegium
episcopo lucano et fecit suprascriptum episcopum civitatis Iportulane
subjectus ei provinciam.
Et iste papa fuit ille qui in toto ordinavit quod presbiteri non.
Uxorarentur.
Anno domini 1124 die quarta augusti ab igne porta jovis accensa
fuit ecclesia S. Laurentii.
|
1
5
10
15
20
25
30
|