2. Praeterea, nullum peccatum remuneratur a Deo. Sed obstetrices Aegypti sunt
remuneratae a Deo pro mendacio quod Pharaoni dixerunt, ut dicitur Exod. 1.
Ergo aliquod mendacium non est peccatum.
3. Praeterea, nullus virtuosus, inquantum huiusmodi, peccat. Sed secundum
Philosophum in 4 Ethic., ad virtutem veritatis pertinet declinare ad minus, in
quo aliquod mendacium est. Ergo non omne mendacium est peccatum.
4. Praeterea, ut dicitur 2 Petr. 1, 21: «Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti
Dei homines», qui Scripturas divinas ediderunt. Sed inveniuntur in Scripturis
aliquae locutiones quae non sunt verae secundum quod verba sonant, sicut
quod ligna silvae iverunt ad rhamnum, ut eis imperaret, iudic. 9. Cum ergo per
inspirationem Spiritus Sancti non fiat aliquod peccatum, videtur quod non
omne mendacium sit peccatum.
5. Praeterea, vitium mendacii, quod virtuti veritatis opponitur, non solum est in
dictis, sed etiam in factis. Sed sine peccato potest aliquis aliquando significare
facto quod non est, sicut de Christo legitur Luc. ultimi, quod finxit se longius
ire: similiter etiam Iosue, qui simulavit se fugere ante habitatores Hai,
et David qui simulavit se stultum ante regem Achis. Ergo et verbo
potest aliquis sine peccato mentiri.
6. Praeterea, mendacium non videtur esse peccatum nisi ex eo quod fallit. Sed
aliquando expedit homini ut in aliquo fallatur et erret, ut in littera dicitur, et in
multis casibus patet. Ergo aliquando potest aliquis sine peccato mentiri.
7. Praeterea, nullus actus congruus est peccatum. Sed mendacium officiosum
est huiusmodi: quia officium est congruus actus personae secundum statuta
patriae. Igitur etc.
SED CONTRA, Augustinus in lib. De mend., dicit: «Quisquis aliquod genus
mendacii quod peccatum non sit, esse putaverit, seipsum turpiter decipit». Ergo
omne mendacium peccatum est.
Praeterea, omnis inordinatio in actibus humanis, si voluntaria sit, peccatum est.
Sed ubicumque est mendacium, est aliqua inordinatio, quia adhibetur vox ad significandum
aliquid quod significabile non est. Ergo omne mendacium est peccatum.
Praeterea, nihil opponitur virtuti nisi peccatum. Sed omne mendacium opponitur
virtuti, quae est veritas, ut in 4 Ethic. patet. Ergo omne mendacium
est peccatum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum malum omnifariam contingat, cuiuslibet circumstantiae
perversitas, etiam aliis circumstantiis debitis existentibus, peccatum
in moribus facit; ut si aliquis accipiat unde non debet, quantumcumque
bonum intendat, vel aliae circumstantiae ordinatae videantur, peccatum non
|
|