Et mecum mansisse voles, cupiesque reverti. 
Am. Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat 
       Res hominum, valet illa piis obsistere ceptis, 
       Illa favere malis. At, si presagia quicquam 
       Nostra ferunt certi, levis est ad prima recursus 
       Principia. Huc genitor profugus me ruris aviti  
       Finibus infantem rapuit, ripaque palustri 
       Exposuit miserum, atque abiit. Per quattuor inde 
       Servio lustra tibi, nulla est iniuria iustus 
       Libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est 
       Tempestiva seni. Iam tandem absiste precari,   
       Atque iterum, pater alme, vale, dextramque relaxa. 
Ga. Ah ! miser. Et merita quis te cum laude canentem 
       Audiet, aut levi describet carmina lauro ? 
Ami.Expectando quidem fessus, raucusque canendo, 
       Attuleram vereor vocis fastidia nostre.   
       Fors aliis placiturus eo; non una per omnes 
       Est hominis fortuna dies: Nunc mane quietum 
       Turbida lux sequitur; nunc matutina serenus 
       Nubila vesper agit. Sic tempestatibus atris 
       Tutus adest portus; sic litora puppe tenentes    
       Tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique 
       Iuxta habitant; fortuna vaga est, et protinus, inter 
       Quamvis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis. 
       Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi 
       Quam mea paupertas; ubi pluris signa favoris   
       Et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi, 
       Sollicitat, damnatque moras, et Phebus hiberum 
       Vergit ad occeanum, montem nix occupat altum. 
       Balatu moveor pecoris; nec candida dulci 
       Mugitu, ingeminans, cessat revocare iuvenca.
  |  
80 
  
  
  
  
85 
  
  
  
  
90 
  
  
  
  
95 
  
  
  
  
100 
  
  
  
  
105 
  
  
  
  
110
  |