Quibus cautelis debet uti dux belli, ne suus
exercitus laedatur in via.
Cap. XI.
Mors est quid terribilissimum, et finis omnium terribilium,
ut dicitur 2. Ethicor. Ubi ergo quaeritur
mors populi, et ubi hostes insidiantur morti civium, est
omnis cautela adhibenda, ut exercitus servetur illaesus,
et ut vita civium conservetur. Non ergo sufficit considerare
ea quae sunt consideranda in pugna publica committenda
nisi sciantur cautelae ad removendum impedimenta
viarum, ne exercitus per insidias hostium periclitetur
in via. Possumus autem, quantum ad praesens spectat, octo
cautelas enumerare: quas debet dux belli retinere memoriter,
ut salvetur vita pugnatorum, qui sunt sub ipso.
Prima est, ut sciat itinera regionum, per quae exercitus
proficisci debet: et intervalla locorum, et qualitates viarum,
compendia et diverticula, et montes, et flumina
existentia in itinere illo debet habere conscripta. Immo si
viae illae, et passus, et flumina dux exercitus haberet depicta,
quasi oculorum aspectu prospiceret qualiter exercitus
deberet pergere, tutius posset suum exercitum ducere.
Sic etiam marinarii faciunt,qui videntes maris pericula,
ne eorum naves patiantur naufragium, descripserunt
maris mappam ubi portus marini, discrimina maris,
et cetera talia proportionaliter sunt descripta, qui marinarii
intuentes, statim percipiunt qualiter debeant pergere,
et in quo loco existant, et a quibus debeant se cavere.
Quare propter insidias hostium exercitus tot quasi, vel
etiam pluribus periculis exponatur in via quam nautae in mari,
nullo modo debet exercitus pergere per viam aliquam
in qua pati possit insidias, nisi qualitates viarum, montes, flumina,
et cetera reperta in ipso itinere habeat dux conscripta
etiam et depicta. Secunda cautela est, ut simul cum hoc
|
|