Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1958


Cursui cuius possunt adeo predicte gentes esse disposite
ut possit ad omnes aliquando pervenire, et sic omnium esse.
NIPHEUS Ytalie fluvius est haud longe ab Astura
Volscorum.
NINIUS fluvius est Museo propinquus.
NOGRUS Colchorum est fluvius inter Emochianos atque
Preutelzos.
NONIMBARUS fluvius est propinquus Seleucie, que Calicadno
supereminet flumini.
NOVANIUS fluvius est trans Appenninum conditionis inaudite.
Nam cum in agro sit Pitunate, estivis solsticiis omnibus pleno
effluit alveo, bruma autem siccatur.
NONGIRIS fluvius est Ethiopum. Hic aliqua in parte Nylus
est, ut paulo ante adverti potest.
NUBIS fluvius est navigabilis, cui propinqui habitant Alontigi
atque Celistotigi.
NUNDIANA fluvius est apud Novium.
NUMICIUS seu NUMICUS fluvius est Laurentis agri, in quo
volunt quidam Eneam Troianum cecidisse et ex eius alveo sublatum
corpus consecratum fuisse. Ex quo quidem flumine
solo veteres consuevere in sacris Veste libare. Sane hic fluvius
(ut quidam volunt) hodie non est. Nam paulatim decrescens
primo in fontem redactus est, demum et fons ipse exharuit;
et sic qui plurimum Maronis carmine et aliorum Latinorum
poetarum celebris factus est devenit ad nichilum.
NUTHUL fluvius est Ethiopie. Aiunt aliqui sic Nylum aliqua
in parte vocari.
 
OAXIS sive Oxus fluvius est ex Oaxo lacu oriens. Per deserta
Scythie ex regionibus Surdianorum aliorum suffragio
grandis ab oriente veniens aliquandiu in occasum impellitur.
Post hec iuxta Dacas flectitur et in septemrionem versus iter
ad Mardos et Pesicasos illi aperitur, et limo plurimo semper
turbidus in Scythicum Occeanum in grandi multitudine aurea
deferens frusta (ut asserunt quidam) labitur. Huius quidem
ripas incolunt Dribices, Bactriani et Exostaste.
OAXES (ut placet aliquibus) fluvius alter a superiori est et

Torna all'inizio