laborabant certamine constituti. Sed nullus persecutionis labor ab
exhibenda fratribus humanitate compescere, nulla praedicationis instantia
potuit eos ab impendenda pauperibus misericordia cohibere. Unde Paulus
ad Galathas: Petrus , inquit, et Iacobus et Iohannes, qui videbantur
columne esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos evangelizaremus
quoque dicit: De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi
aecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum
apud se ponat, recondens, quod ei bene placuerit. Cum autem praesens
fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam istam in
Ierusalem . Tantaque fuerat erga pauperes in apostolis liberalitas, ut in
eorum Actibus legatur: Quia frangebant circa domos panes, et sumebant
cibum cum exultatione et simplicitate cordis collaudantes Dominum .
Circa domos, inquit, non intra domos, quorum scilicet vestigia non
sequuntur, qui pransuri pessulos ac repagula foribus clausis obiciunt, vectes
seris innectunt, sicque se contra pauperes tamquam adversusr circumfusas
hostium acies in obsidione praemuniunt.
Gerardus certe de Farvaldo ex Ravennae urbis primoribus fuit,
|
|