Illi quippe, qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum
gentilitatis, tamen, quod in nomine trinitatis baptizati sunt, oportet eos per manus
inpositionis et sacri crismatis confirmari.
Nam Vivilo episcopus a nobis est ordinatus. Et si aliquid excedit extra canonicam
regulam, doce et corrige eum iuxta Romanae aecclesiae traditionem, quam a
nobis accepisti.
De concilio vero, ut iuxta ripam Danuvii debeas celebrare nostra vice, praecipimus
fraternitati tuae, apostolica auctoritate te ibidem praesentari; et in quantum
Dominus tibi vires dederit, praedicare verbum salutis non cesses, ut religio christiana
in nomine Domini crescat et multiplicetur.
Nec enim habebis licentiam, frater, percepti laboris in uno morari loco. Sed
confirma corda fratrum et omnium fidelium, qui rures sunt in illis Speriis partibus;
ubi tibi Dominus aperuerit viam salutis, praedicare non desistas. Et ubi locum inveneris
necessarium, secundum canonicam regulam episcopos ordina ex nostra vice,
et apostolicam atque canonicam traditionem eos tenere edocabis. Ex hoc enim
magnum mercedis praemium tibi praeparabis; quoniam omnipotenti Deo nostro facies
plebem perfectam. Non pigeas, dilectissime frater, itinera carpere aspera et diversa,
ut christiana fides longe lateque tuo conamine extendatur. Scriptum namque est:
“Arta et angusta via, quae ducit ad vitam”. Operare itaque, frater, bonum opus quod
cepisti, ut in die Christi dei nostri merearis dicere, inter cetum sanctorum probabilium
patrum assistens: “Ecce ego et pueri, quos dedisti mihi; non perdidi ex eis quemquam”;
et iterum: “Domine, quinque talenta mihi tradidisti; ecce alia quinque superlucratus
sum”; ut subsequenter merearis vocem Domini audire dicentis: “Euge, serve
bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in
gaudium domini tui”.
Deus te incolomem custodiat, reverentissime frater.
Data IIII. Kalendas Novembris, imperante domno piisimo augutso Leone a
Deo coronato magno imperatore anno vicesimo tertio, post consulatum eius anno
vicesimo tertio, sed et Constantino magno imperatore eius filio anno XX, indictioen
octava.
|
|