rediit, quod ex iusto Dei iudicio credimus prouenisse. Iustus enim iudex considerans,
quod imperator, neglecta religione fidei, de filia sua illustri regi Sicilie tradenda in
matrimonio periurauerat, per inimicos fidei de eo uoluit uindicari, et indignum reputans
crucem suam ab infideli principe debere seruari, passus est eam in ultionem imperatoris et
iniuriam ab infidelibus occupari. Qui tamen eam cum magna reuerentia detinentes, facta
treugua, imperatori honorifice remiserunt.
Interea rex W[ilhelmus] consilio pape Alexandri Heliam Troianum electum et Arnulfum
Caputaquensem episcopum et Florium de Camerota regium iustitiarium ad regem Henricum
in Angliam misit, ut ei Iohannam minorem filiam suam in uxorem daret. Rex autem Henricus
pape Alexandri et principum suorum consiliis aequiescens, peticionis regie prebuit gratanter
ascensum, et filiam suam cum nuntiis eiusdem regis et principibus suis usque ad Sanctum
Egidium honeste transmisit. Quo cognito, rex W[ilhelmus] Alfanum Capuanum archiepiscopum
et Riccardum Siracusanum episcopum et comitem Robbertum de Caserta
cum XXV galeis ei obuiam misit. Qui uenientes ad Sanctum Egidium, prenominatam regis
filiam intra galeas recipientes, eam usque Neapolim deduxerunt. Sed quia puella, nauigationis
|
|