libri apertione sui de ipso beneplaciti dare dignaretur indicium.
Tandem corde contrito ab oratione consurgens se crucis simo
munivit, librumque de altari reverenter acceptum aperuit. Cui cum
Domini nostri Iesu Christi passio primum occurreret, suspicatus est
ne casu hoc forsitan accidisset. Unde et rursus librum claudens,
rursus aperuit, pluriesque hoc ipsum reiterans, idem quod prius vel
simile prorsus invenit. Ad hoc Christi miles intrepidus non expavit;
et qui iam dudum martyr desiderio fuit, etiam tunc se ad omne,
quod pro Christo sustineri poterat, flagrantius animavit.Et quoniam
pro his omnibus Domino laetitiae cantica corde iucundo deprompsit,
propterea non multo post maioris revelatione mysterii
dignus fuit.
61 Nam duobus annis antequam vir ille beatus felicem Domino
spiritum redderet, moram in eremitorio quod Alverna dicitur faciens,
vidit in visione quasi Seraph unum in aëre sex alas
habentem, cruci manibus extensis pedibusque coniunctis affixum.
Alarum vero duas super caput erectas et duas ad volandum extensas
habebat; porro duabus totum corpus tegebat. 0bstupuit vehementer
vir sanctus ad visum, et alternabantur in ipso timor et
|
|