Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 216

Liber III


qui quum multos annos felicissime vixissent, infelicissimum exitum vel suorum morte vel patriae calamitatibus vel alia fortunae mutatione habuere. Eum vero <qui> lugeat, si hominem ad tanta bona ab his malis profectum lugeat, non recte facere. id enim invidentis potius, quam amantis esse, ostendemus. Sin sua commoda lugeat, quae ex illo vivente capiebat, non illum, sed se ipsum amasse dicemus. Quod si filius eius fuerit, qui defunctus est, ostendemus commodatum a Deo, non datum fuisse; quam diu illi collibitum fuerit, eum patri concessisse; quum visum sit, quod suum erat, recepisse: omnia in meliorem partem accipienda. Deum, cum optimus atque aequissimus sit, nihil nisi summa ratione aut agere aut permettere; nihil non optimum nobis atque utilissimum, pati evenire, quippe qui multo magis nos amet, quam ipsi, sed nostri commodi gratia permittere aut non omnium rerum scire rationem possimus. Et alia multa, quae in hanc sententiam a theologis dici solent. Deinde lugentem exemplis eorum, qui et plures et clariores filios amisere, consolabimur eumque tum malorum, quae plura et maiora pertulerit, comparatione, hanc calamitatem contemnere debere, quum animus iam in malis obduraverit, ostendemus, tum bonorum, quae ei plurima et maxima reliqua sunt, explicatione hominem ad eorum contemplationem perfruitionemque

Torna all'inizio