Petrus Damiani: Epistulae

Pag 325


docere naviter possit. Sed eius, prodolor, talis est vita, ut eum alteri nullus
invideat, ad se introducere nemo deposcat, et ut rem non diucius protraham,
stulto sapienti monasterialis ad habitandum ianua clauditur, cuius
passim rusticis et imperitis ac discolis aditus non negatur. Unde recte vir
sapiens ait: Melior est homo qui deficit sapiencia et deficiens sensu in
timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi .
Quod etiam in domno meo Leone probatur incluso. Posuimus enim
stulte peritum, apponamus eciam sapienter indoctum. Hic plane Leo
cum praeter psalmos, aut nescio quid tenuissimum et extremum, litteras
non didicerit, grammaticos quoslibet ac mundi philosophos in scripturarum
noticia et in consiliorum spiritalium profunditate praecellit, ut
quicunque ad illum de quovis animae negocio consulentes accedimus, suscipientes
ab eo verbum, ita confidimus ac si prophetici spiritus oraculum
reportemus. Sed quoniam et tibi adprime notus est, et opusculis nostris
frequenter insertus, sufficiat unum hic verbum ponere, quod nuper ab eius
ore quasi neglegenter cecidit, sed a me neglegenter audiri non potuit. Nam
cum inter ceterea spiritaliter vivendi capitula sollerter inquirerem, utrum
ille post solutum nocturnae sinaxis officium posset dormire si vellet, hoc se
funditus nescire perhibuit. Cumque idipsum ego saepius iterarem et an ille
circa diluculum posset dormire perquirerem, respondit ille se hoc omnimodis
ignorare, quia nunquam penitus expertus esset. Subiunxit etiam se
suis assuetum cogitacionibus respondere: Accidietur, inquit, cor, palpitent
oculi, os per crebra halaustia gannire non cesset, caput eciam nutet et in

Torna all'inizio