cum Agno pugnabunt, et Agnus vicet illos». Quia vero de Babilonis
percusione letabitur valde ecclesia, et ab omnibus sanctis alleluia
cantabitur, et iterum prelium Christi cum bestia scribitur, quod eo
tempore quo percutietur Babilon, aliquod pacis intervallum erit
Ecclesie, sed paulo post, sequetur prelium bestie adversus fideles,
et cum illa erit omnis propheta et reges terre, drachone presente,
et ita omne prelium, Domino adversus hostes preliante, cessabit.
25. Igitur terminatis sex preliis pro quibus sex psalmi decursi
sunt, oportebat sequi secundum versiculum qui preiret lecciones,
quod et factum est. Missus est sanctus Bernardus in spiritu Moysi,
sicut Iohannes Baptista in spiritu et virtute Helie, quamvis illud
aliter accipiendum sit, qui multos quidem aggregavit discipulos potentia
quadam virtute verborum, sed veniet fortior se, quem mittet
Pater in nomine Filii, ut doceat iste credentes omnem plenitudinem
veritatis, utpote qui creator est hominum, et humano, ut
erudiat quos ipse vult, non eguit unquam nec unquam egere potest,
auxilio. Precedit ergo homo, sed non in viribus suis, sequitur creator
hominis, ut perficiat quod homo cepit et explere non potuit.
Secuntur autem et hunc versum lecciones quatuor, cum responsoriis
suis. Ipsa sunt quatuor evangelia, que et ipsa, secundum hunc
intellectum, hactenus clausa fuerunt et involuta voluminibus suis,
que oportuit suo tempore aperire, ut ad lumen veniant «et luceant
omnibus qui in domo sunt». Quando autem aperiuntur, nisi quando
incipit consumari quod latebat in ipsis? Dico autem illa consumata
esse in spiritu in statu secundo, sed multo dignius et perfectius
in statu tertio consumanda sunt. Sicut enim gesta status prioris
in secundo statu in spiritu elucidata sunt, ita gesta status secundi
|
|