lima consultius mathematica dirimit, et theologica suavius censura
recidit. Quamquam etenim versiculus ille, vulgaris interloquii frequentatione
contritus, laberinthum poeticum intrare volentibus in ianuis
quasi primo se offerat et obvius paranimphus ad nuptias ac promptus
invitator occurrat, quia tamen, quo profundius ad scientie pervenitur
interulas, eo diligentius verborum pondera lectoris investigatione pensantur,
accidit quod ex verbo plerumque post terga relinquitur intelligentibus
dubium, quod primo forte lambentibus celabatur. Non quod occulta
tibi credam fore que postulas aut dubia que requiris, qui, aptus docere
quod flagitas, ad maiorum reseranda misteria claves habes; sed quia ego,
dum non est inutile dubitare de singulis, dubitatione non careo, qualiter
in hiis querenti respondeam, qualiter etiam concepta conscribam, cum
multa familiaris et domesticus sermo mutuis vendicet intermiscenda relatibus,
que nec scriptoris exaranda sunt calamo, nec in aures absentium
paginis innotanda, cum non sit aliud verba transcribere quam signum obicere
se sagittis, et tot argutatorum intrare indicia, quot lectorum lividos
oculos invenire. Tacerem igitur libentius in hac parte quam scriberem, si
posset tamen vitio carere silentium et ad dedignationem non impingeret
quod procederet ex amore. Sed dilectione tua victus et precibus, que verba
quelibet ad sanum queso referant intellectum, audeo respondere cum aliis
qui laudem sibi vendicent, si responsio placeat, vel, si forte desipiat, a
redargutionis obiectibus se melius tuebuntur. Cum enim hominem Deus
creaturarum dignissimam ad imaginem et similitudinem suam de humo
terre formaverit, ipsum ex duplici voluit natura consistere. Anima siquidem,
tanquam ex digniori et nobiliori utique parte sui, qua ymago sui
Creatoris exprimitur, et carne videlicet, qua corporis efficitur compago
mortalis: quia, cum animal rationale et mortale diffinitio perfecta sit
hominis, rationale quidem ex parte anime qua Deo participat, mortale
vero ex parte corporis qua corruptionibus subiacet, ad constitutionem
|
|