Papias: Ars Grammatica

Pag 25


uel "quisquam", "transueho", "transduco" (sed "traduco" melius dicitur).
18 T si superiorem finit sillabam, sequitur altera t , ut "mitto",
"Atticus"; inueniuntur tamen, sed in compositis solummodo,
"satago", "posthumus", "atque", "atqui", "utpote", "utputa", "etsi". 19
X terminat antecedentem sillabam, sequentibus c, p, q, t , ut "excurro",
"expello", "exquiro", "extendo"; l quoque sequente in uno,
"exlex"; s etiam sequente, ut quibusdam placet, "exsequor", sed
non uidetur hoc posse fieri, cum x loco cs fungatur et non possit
geminari s uel altera consonans aliqua antecedente uel subsequente
consonante, nisi sit muta ante liquidam, ut "supplex", "suffragor":
unde "suspicio" et similia abiciunt unam s ; hec igitur ratio
et euphonia melius s abicit, ut "exutus"; f uero sequente in eam
conuertitur x , ut "efficio"; ceteris uero consonantibus sequentibus
e preponi solet, non ex . 20 Z in peregrinis dictionibus semper in
principio sillabe inuenitur; et si antecedat altera sillaba, necesse
est eam uel in uocalem desinere, ut GAZA, uel in n aut r ,
M<EL>ANZO<PHOS>, <ARIO>BARZA<NHS>. 21 Nulla diptongus
in duas desinit consonantes, licet in duplicem, ut "fax", "faux".

Torna all'inizio