Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 482

Tomus I


quaslibet jurisdictionis tuae, vicarias seu
potestarias habentes, et salaria singulorum
qui, quot, et quales sint, et in
quibus vicariis, videlicet potestariis et
castellaniis, sub quibus salariis vel expensis
officiales hactenus extiterint ab eo tempore,
quo Capitaniam ipsam in illis partibus
exercuisti; potestates etiam terrarum omnium
jurisdictionis tuae, quae de manio nostro
sunt, salaria statuta, quibuslibet et quibus
temporibus removentur, fideliter et sigillatim
sub tuo sigillo Curiae nostrae scribas;
ut ad exemplar scripti, quod inde direxeris,
mandemus, praedicta omnia in quaternionibus
nostrae Curiae annotari. Volumus
etiam ut in locis, quae, prout superius dictum
est, tua fidelitas Celsitudini nostrae descripserit
amodo praeter speciale nostrae serenitatis oraculum,
potestates seu quoscunque vicarios nullatenus
ordinare praesumas; verum, cum pristinum
Majestatis nostrae mandatum non fueris executus,
iterato fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus forma et tenore subscripti nostri
mandati, diligenter et fideliter observatis
per singula ipsum mandatum diligentius exequaris
tandem exinde seriatim Excellentiam

Torna all'inizio