: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1715


sed non minus benignissimus, expectavit penitentiam eius, data
sibi occasione revertendi ad eum.
Verum miser declinavit cor suum, in verba prorumpens malitie
ad excusandas excusationes in peccatis. Sic et culpam auxit
et accumulavit penam, thesaurizans sibi iram in die ire et indignationis
iusti iudicii Dei. Non pepercit sibi nec semini suo post
se, terribili maledicto mortis omnes adiciens. Iudicantibus vero
omnibus qui assistebant, eiecit eum Dominus de paradiso voluptatis
iusto sed non minus misericordi iudicio. Et ut reverteretur in
terram, de qua sumptus erat dixit ei, temperans multum, maledictionis
sententiam; fecit ei tunicas pelliceas mortalitatem eius
in eis designans, vestibus innocentie exspoliatis.
Videns ergo socium meum indutum pellibus mortuorum, ex toto
recessi ab eo, quia ad multiplicandos labores, ut dives fieret, proiectus
erat. Ivi proinde vaga et profuga super terram plorans et
eiulans nimis. Ab eo tempore non inveni ubi requiesceret pes
meus, Abraham, Isaac et Iacob et ceteris iustis accipientibus in promissione
divitias et terram fluentem lac et mel. In omnibus istis
requiem quesivi et non inveni, Cherubim cum flammeo gladio atque
versatili a stante ante ianuam paradisi, quousque veniret Altissimus
de sinu Patris in mundum, qui me dignantissime requisivit".
Capitulum 9 -Testamentum Christi.
"Qui cum, adimpletis omnibus que dixistis, redire vellet ad Patrem
suum qui miserat eum, fecit de me testamentum electis suis
et irrefragabili iudicio confirmavit, dicens eis: "Nolite possidere aurum
neque argentum neque pecuniam. Nolite portare sacculum neque
peram neque panem neque virgam neque calceamenta neque duas
tunicas habeatis. Qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam
tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et qui te angariaverit mille
passus, vade cum illo alia duo. Nolite thesaurizare vobis thesauros

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio