de grano synapis. Quarto de fermento abscondito in tribus satis farinae. Et reddidit rationem
discipulis querentibus, cur in parabolis loqueretur, scilicet ut videntes non videant.
Et exposuit eis parabolam seminantis. Tunc dimissis turbis venit in domum et exposuit discipulis
parabolam zizaniorum. Et proposuit eis alias parabolas, scilicet de thesauro abscondito
in agro, de inventa et empta margarita et de sagena missa in mare. Et veniens in patriam suam
docebat compatriotas dicentes: “Unde huic ista sapientia? Nonne hic est fabri filius? ” Quibus
ait: “Nemo propheta acceptus est in patria sua”. Et cum proposuisset eis similitudinem
de vidua Sareptena, ad quam solam missus est Helyas tempore famis, eicientes eum extra
civitatem, duxerunt eum ad supercilium montis, ut precipitarent eum. Ipse vero transiens per medium
illorum ibat et impressit sese rupi. Adhuc ostenditur ibi locus miliario a Nazareth, qui
dicitur saltus Domini.
Anno XVII. vel secundum quosdam XVI. imperii Tiberii Cesaris Herodes
tetrarcha iussit decollari Iohannem Baptistam. Caput datum est puelle in disco, et humatum corpus
in Iherosolimis discipuli sepelierunt in Sebaste. Audivit autem Herodes famam de Iesu et
dubitabat, an esset Iohannes, qui resurrexisset a mortuis, et querebat eum videre. Iesus
autem exiens de navicula secessit in locum desertum, et secute sunt eam turbe, et fecit eas
discumbere super fenum, et de V panibus et duobus piscibus saciavit V milia hominum, exceptis
mulieribus et parvulis, et impleti sunt XII cophini fragmentorum. Erat autem proximum pascha,
et erat locus refectionis iuxta Tyberiadem. Unde coegit discipulos precedere eum trans fretum ad
Bethsaidam. Iesus autem cognoscens, quod homines vellent eum facere regem, fugit et ascendit in
montem solus orare. Navicula vero discipulorum iactabatur fluctibus. Iesus autem a quarta vigilia
noctis venit ad eos ambulans supra mare. Cumque discipuli putarent fantasma esse, ait: “Ego sum,
nolite timere”. Tunc Petrus ivit ad eum super aquas. Et cum ascendisset in naviculam, cessavit
ventus; veneruntque per Betsaidam in terram Genesar Capharnaum. Altera die turbe venerunt
Capharnaum mirantes, quomodo illuc venisset, et conmendantes cibum, quem dederat eis, sed
manna preferebant. Quibus Dominus: “Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Si quis manducaverit
ex hoc pane, vivet in eternum”. Dicentibus ergo Iudeis: “Quomodo potest hic carnem
suam dare ad manducandum?” respondit: “Nisi manducaveritis carnem filii hominis et bi[beritis]
eius sanguinem, non habebitis v[itam] in v[obis]”; propter quod verbum quidam abierunt retro.
Dixit igitur ad XII: “Nunquid et vos vultis abire”? Cui Petrus: “Domine, ad quem ibimus?
Verba vitae eternae habes”; et Dominus ait: “Nonne vos XII elegi? Et unus ex vobis diabolus
est”. Rogavit autem eum quidam Phariseus, ut pranderet aput se, et pransus est et discipuli
eius non lotis manibus. Quod cum Pharisei arguerent, ait: “Non quod intrat in os coinquinat
hominem”, et probavit eos ypocritas et transgressores mandatorum Dei. Post hec exposuit
discipulis parabolam de his que coinquinant et non coinquinant. Et abiit in fines Tyri et
Sydonis, ubi sanavit filiam Cananeae gentilis Syrophenissae, que a demonio vexabatur. Et exiens
inde venit per Sydonem ad mare Galilee inter medios fines Decapoleos, ubi sanavit surdum et
mutum, digitos in auriculas ponens et sputo linguam tangens et dicens: “effeta”, quod est
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|