Bretinoro salutem et apostolicam benedictionem'. (7) At si minori persone scribat non apponit 'viro nobili' sed dicit hoc modo: 'H. episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio G. de Galliano salutem et apostolicam benedictionem'. (8) Tandem sciendum est quod nomen domini apostolici, sive mittat sive recipiat, est omnibus preponendum nec 'Dei gratia' dominus apostolicus de se vel de alio dicit in salutationibus ab eo missis nec umquam ponit ibi hoc pronomen 'suo'.
9. (1) QUOMODO CLERICI SCRIBANT APOSTOLICO.
(2) Nunc videndum est quomodo clerici et laici domino pape scribant.
(3) Episcopus ergo vel maior debet scribere in hunc modum: 'Sanctissimo patri et domino H. Dei gratia summo pontifici H. devotus filius Bononiensis episcopus minister indignus salutem et reverentiam tam debitam quam devotam'.
(4) Inferiores possunt dicere fere idem, ut: 'Beatissimo patri ac domino H. Dei gratia summo pontifici I. devotissimus eius filius sancti Stefani de Bononia dictus abbas salutem et orationem' vel 'salutem et se ipsum ad pedum oscula beatorum' vel 'salutem et quicquid patri devotio filialis'.
|
|