Petrus Damiani: Epistulae

Pag 362


Dic michi, versutae quaestionis obiector, credis etiam tu, quia quicquid
Deus facit bonum est, atque ideo aliquid est, et quicquid ille non facit
nichil est? Audi scripturam: Vidit , inquit, Deus cuncta quae fecerat, et
erant valde bona . Et illud: Sine ipso factum est nichil . Sed quia hoc negare
non potes, assentior, inquis. Tu itaque dum quaeris unam eandemque rem
et fuisse et non fuisse, esse et non esse, futuram esse et futuram non esse,
niteris profecto quaeque facta vel facienda confundere, et inter esse vel
non esse nutantia demonstrare. Quod certe rerum natura non habet.
Nichil enim simul potest esse et non esse, sed quod in rerum natura non
est, proculdubio nichil est. Quaeris ergo a Deo, durus exactor, ut faciat,
quod suum non est, hoc est nichil. Sed ecce evangelista contra te stat
dicens, quia sine ipso factum est nichil . Deus adhuc non didicit facere
nichil. Tu eum doce et praecipe, ut tibi faciat nichil.
Adhuc peto, respondeas: Credis, quaeso, et quod propheta canit, cui
scilicet omnia scripturarum testimonia concinunt: Omnia , inquit, quae
voluit Dominus, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis?
Sed hoc etiam a te negari non posse manifestum est. Cum ergo Deus omnia
possit, cur addubitas Deum hoc posse, ut aliquid simul sit et non sit, si
hoc fieri bonum est? Porro si inutile est, res quaslibet inter esse et non
esse confundi, Deus autem non inutilia sed bona omnia fecit. Immo si
malum est ac per hoc nichil est, hoc Deus omnino non facit, quia sine ipso
factum est nichil .
Huc accedit, quia voluntas summi et omnipotentis opificis tam efficax
causa est rebus existendi vel non existendi, ut quod ille vult esse, non
possit non esse, et quod non vult esse, non valeat esse. Virtus quippe Dei
fecit, ut quod constituit fuisse, iam non valeat non fuisse, et quod constituit
esse, quandiu est, non valeat non esse, et quod constituit futurum

Torna all'inizio